monumenta.ch > Plinius > sectio 118

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 117
{XXII} Troezenium vinum qui bibant negantur generare. Thasios duo genera vini diversa facere proditur, quo somnus concilietur, alterum vero quo fugetur. apud eosdem vitis theriaca vocatur, cuius et vinum et uva contra serpentium ictus medetur; libanodes turis odore, ex qua diis prolibant. e diverso aspendios damnata aris; ferunt eam nec ab alite ulla attingi. Thasiam uvam Aegyptus vocat apud se praedulcem, quae solvit alvum; est contra Lycia, quae solutam firmat. Aegyptus et ecbolada habet abortus facientem.